1In principio creavit Deus caelum et terram
2terra autem erat inanis et vacua
et tenebrae super faciem abyssi
et spiritus Dei ferebatur super aquas
3dixitque Deus
fiat lux et facta est lux
4et vidit Deus lucem quod esset bona
et divisit lucem ac tenebras
5appellavitque lucem diem et tenebras noctem
factumque est vespere et mane dies unus
6dixit quoque Deus
fiat firmamentum in medio aquarum
et dividat aquas ab aquis
7et fecit Deus firmamentum
divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum
et factum est ita
8vocavitque Deus firmamentum caelum
et factum est vespere et mane dies secundus
9dixit vero Deus
congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida
factumque est ita
10et vocavit Deus aridam terram
congregationesque aquarum appellavit maria
et vidit Deus quod esset bonum 11et ait
germinet terra herbam virentem et facientem semen
et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum
cuius semen in semet ipso sit super terram
et factum est ita
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum
et habens unumquodque sementem secundum speciem suam
et vidit Deus quod esset bonum
13factumque est vespere et mane dies tertius
14dixit autem Deus
fiant luminaria in firmamento caeli
ut dividant diem ac noctem
et sint in signa et tempora et dies et annos
15ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram
et factum est ita
16fecitque Deus duo magna luminaria
luminare maius ut praeesset diei
et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
17et posuit eas in firmamento caeli
ut lucerent super terram 18et praeessent diei ac nocti
et dividerent lucem ac tenebras
et vidit Deus quod esset bonum
19et factum est vespere et mane dies quartus
20dixit etiam Deus
producant aquae reptile animae viventis
et volatile super terram sub firmamento caeli
21creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem atque motabilem
quam produxerant aquae in species suas
et omne volatile secundum genus suum
et vidit Deus quod esset bonum
22benedixitque eis dicens
crescite et multiplicamini et replete aquas maris
avesque multiplicentur super terram
23et factum est vespere et mane dies quintus
24dixit quoque Deus
producat terra animam viventem in genere suo
iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas
factumque est ita
25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas
et iumenta et omne reptile terrae in genere suo
et vidit Deus quod esset bonum 26et ait
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram
et praesit piscibus maris et volatilibus caeli
et bestiis universaeque terrae
omnique reptili quod movetur in terra
27et creavit Deus hominem ad imaginem suam
ad imaginem Dei creavit illum
masculum et feminam creavit eos
28benedixitque illis Deus et ait
crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam
et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli
et universis animantibus quae moventur super terram
29dixitque Deus
ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram
et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui
ut sint vobis in escam 30et cunctis animantibus terrae
omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra
et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum
et factum est ita
31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona
et factum est vespere et mane dies sextus