1igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat
et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
3et benedixit diei septimo et sanctificavit illum
quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
4istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt
in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
5et omne virgultum agri antequam oreretur in terra
omnemque herbam regionis priusquam germinaret
non enim pluerat Dominus Deus super terram
et homo non erat qui operaretur terram
6sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
7formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae
et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae
et factus est homo in animam viventem
8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio
in quo posuit hominem quem formaverat
9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave
lignum etiam vitae in medio paradisi
lignumque scientiae boni et mali
10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum
qui inde dividitur in quattuor capita
11nomen uni Phison
ipse est qui circuit omnem terram Evilat
ubi nascitur aurum
12et aurum terrae illius optimum est
ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
13et nomen fluvio secundo Geon
ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
14nomen vero fluminis tertii Tigris
ipse vadit contra Assyrios
fluvius autem quartus ipse est Eufrates
15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis
ut operaretur et custodiret illum
16praecepitque ei dicens
ex omni ligno paradisi comede
17de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas
in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
18dixit quoque Dominus Deus
non est bonum esse hominem solum
faciamus ei adiutorium similem sui
19formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli
adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea
omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
20appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia
et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae
Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
21inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam
cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
22et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem
et adduxit eam ad Adam
23dixitque Adam
hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea
haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
24quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem
et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
25erant autem uterque nudi
Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant