1dixit autem Dominus ad Abram
egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui
in terram quam monstrabo tibi
2faciamque te in gentem magnam
et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus
3benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi
atque in te benedicentur universae cognationes terrae
4egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus
et ivit cum eo Loth
septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
5tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui
universamque substantiam quam possederant
et animas quas fecerant in Haran
et egressi sunt ut irent in terram Chanaan
cumque venissent in eam
6pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem
usque ad convallem Inlustrem
Chananeus autem tunc erat in terra
7apparuitque Dominus Abram et dixit ei
semini tuo dabo terram hanc
qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
8et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem
Bethel tetendit ibi tabernaculum suum
ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai
aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
9perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
10facta est autem fames in terra
descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi
praevaluerat enim fames in terra
11cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum
dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier
12et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est
et interficient me et te reservabunt
13dic ergo obsecro te quod soror mea sis
ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
14cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum
viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
15et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum
et sublata est mulier in domum Pharaonis
16Abram vero bene usi sunt propter illam
fueruntque ei oves et boves et asini
et servi et famulae et asinae et
cameli
17flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius
propter Sarai uxorem Abram
18vocavitque Pharao Abram et dixit ei
quidnam est quod fecisti mihi
quare non indicasti quod uxor tua esset
19quam ob causam dixisti esse sororem tuam
ut tollerem eam mihi in uxorem
nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
20praecepitque Pharao super Abram viris
et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat