1factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar
et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum
et Thadal rex Gentium
2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum
et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae
et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
3omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
4duodecim enim annis servierant Chodorlahomor
et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
5igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui
erant cum eo
percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis
et Emim in Savecariathaim
6et Chorreos in montibus Seir
usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
7reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem Amalechitarum
et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
8et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae
rexque Adamae et rex Seboim nec non et rex Balae quae est Segor
et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
9scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum
et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar
et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
10vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis
itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi
et qui remanserant fugerunt ad montem
11tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae
et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
12nec non et Loth et substantiam eius
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
13et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo
qui habitabat in convalle Mambre Amorrei
fratris Eschol et fratris Aner
hii enim pepigerant foedus cum Abram
14quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo
et persecutus est eos usque Dan
15et divisis sociis inruit super eos nocte
percussitque eos et persecutus est
usque Hoba quae est ad levam Damasci
16reduxitque omnem substantiam
et Loth fratrem suum cum substantia illius
mulieres quoque et populum
17egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius
postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant
in valle Save quae est vallis Regis
18at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei altissimi
19benedixit ei et ait
benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
20et benedictus Deus excelsus
quo protegente hostes in manibus tuis sunt
et dedit ei decimas ex omnibus
21dixit autem rex Sodomorum ad Abram
da mihi animas cetera tolle tibi
22qui respondit ei
levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et
terrae
23quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae
non accipiam ex omnibus quae tua sunt
ne dicas ego ditavi Abram
24exceptis his quae comederunt iuvenes
et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre
isti accipient partes suas