1his itaque transactis
factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens
noli timere Abram
ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
2dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi
ego vadam absque liberis
et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
3addiditque Abram mihi autem non dedisti semen
et ecce vernaculus meus heres meus erit
4statimque sermo Domini factus est ad eum dicens
non erit hic heres tuus
sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
5eduxitque eum foras et ait illi
suspice caelum et numera stellas si potes
et dixit ei sic erit semen tuum
6credidit Domino
et reputatum est ei ad iustitiam
7dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum
ut darem tibi terram istam et possideres eam
8at ille ait Domine Deus
unde scire possum quod possessurus sim eam
9respondens Dominus
sume inquit mihi vaccam triennem
et capram trimam et arietem annorum trium
turturem quoque et columbam
10qui tollens universa haec divisit per medium
et utrasque partes contra se altrinsecus posuit
aves autem non divisit
11descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
12cumque sol occumberet sopor inruit super Abram
et horror magnus et tenebrosus invasit eum
13dictumque est ad eum
scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non
sua
et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
14verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo
et post haec egredientur cum magna substantia
15tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
16generatione autem quarta revertentur huc
necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens
tempus
17cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa
et apparuit clibanus fumans
et lampas ignis transiens inter divisiones illas
18in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens
semini tuo dabo terram hanc
a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
19Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
20et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
21et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos