1postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat
apparuit ei Dominus dixitque ad eum
ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus
2ponamque foedus meum inter me et te
et multiplicabo te vehementer nimis
3cecidit Abram pronus in faciem
4dixitque ei Deus
ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
5nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham
quia patrem multarum gentium constitui te
6faciamque te crescere vehementissime
et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
7et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te
in generationibus suis foedere sempiterno
ut sim Deus tuus et seminis tui post te
8daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae
omnem terram Chanaan in possessionem aeternam
eroque Deus eorum
9dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum
et semen tuum post te in generationibus suis
10hoc est pactum quod observabitis
inter me et vos et semen tuum post te
circumcidetur ex vobis omne masculinum
11et circumcidetis carnem praeputii vestri
ut sit in signum foederis inter me et vos
12infans octo dierum circumcidetur in vobis
omne masculinum in generationibus vestris
tam vernaculus quam empticius circumcidetur
et quicumque non fuerit de stirpe vestra
13eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
14masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit
delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
15dixit quoque Deus ad Abraham
Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram
16et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum
eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
17cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo
putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
18dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19et ait Deus ad Abraham
Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac
et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum
et semini eius post eum
20super Ismahel quoque exaudivi te
ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde
duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
21pactum vero meum statuam ad Isaac
quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
22cumque finitus esset sermo loquentis cum eo
ascendit Deus ab Abraham
23tulit autem Abraham Ismahelem filium suum
et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat
cunctos mares ex omnibus viris domus suae
et circumcidit carnem praeputii eorum
statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
24nonaginta novem erat annorum
quando circumcidit carnem praeputii sui
25et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae
26eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
27et omnes viri domus illius
tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt