1apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
2cumque elevasset oculos
apparuerunt ei tres viri stantes propter eum
quos cum vidisset
cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi
et adoravit in terra
3et dixit
Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
4sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros
et requiescite sub arbore
5ponam buccellam panis et confortate cor vestrum
postea transibitis
idcirco enim declinastis ad servum vestrum
qui dixerunt fac ut locutus es
6festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei
adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
7ipse vero ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum
deditque puero qui festinavit et coxit illum
8tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat
et posuit coram eis
ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
9cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua
ille respondit ecce in tabernaculo est
10cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite
et habebit filium Sarra uxor tua
quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
11erant autem ambo senes provectaeque aetatis
et desierant Sarrae fieri muliebria
12quae risit occulte dicens
postquam consenui et dominus meus vetulus est
voluptati operam dabo
13dixit autem Dominus ad Abraham
quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
14numquid Deo est quicquam difficile
iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite
et habebit Sarra filium
15negavit Sarra dicens non risi timore perterrita
Dominus autem non est inquit ita sed risisti
16cum ergo surrexissent inde viri
direxerunt oculos suos contra Sodomam
et Abraham simul gradiebatur deducens eos
17dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
18cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam
et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
19scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se
ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium
ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
20dixit itaque Dominus
clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est
et peccatum earum adgravatum est nimis
21descendam et videbo
utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint
an non est ita ut sciam
22converteruntque se inde et abierunt Sodomam
Abraham vero adhuc stabat coram Domino
23et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
24si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul
et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
25absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio
fiatque iustus sicut impius
non est hoc tuum
qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
26dixitque Dominus ad eum
si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis
dimittam omni loco propter eos
27respondens Abraham ait
quia semel coepi loquar ad Dominum meum
cum sim pulvis et cinis
28quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint
delebis propter quinque universam urbem
et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
29rursumque locutus est ad eum
sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies
ait non percutiam propter quadraginta
30ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar
quid si inventi fuerint ibi triginta
respondit non faciam si invenero ibi triginta
31quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum
quid si inventi fuerint ibi viginti
dixit non interficiam propter viginti
32obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel
quid si inventi fuerint ibi decem
dixit non delebo propter decem
33abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham
et ille reversus est in locum suum