1quae postquam gesta sunt
temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham
ille respondit adsum
2ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac
et vade in terram Visionis
atque offer eum ibi holocaustum
super unum montium quem monstravero tibi
3igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum
cumque concidisset ligna in holocaustum
abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino
ego et puer illuc usque properantes
postquam adoraverimus revertemur ad vos
6tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum
ipse vero portabat in manibus ignem et gladium
cumque duo pergerent simul
7dixit Isaac patri suo pater mi
at ille respondit quid vis fili
ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti
fili mi
pergebant ergo pariter
9veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus
in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit
cumque conligasset Isaac filium suum
posuit eum in altari super struem lignorum
10extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham
qui respondit adsum
12dixitque ei non extendas manum tuam super puerum
neque facias illi quicquam
nunc cognovi quod timeas Dominum
et non peperceris filio tuo unigenito
propter me
13levavit Abraham oculos
viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus
quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
14appellavitque nomen loci illius Dominus videt
unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
16per memet ipsum iuravi dicit Dominus
quia fecisti rem hanc
et non pepercisti filio tuo unigenito
17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum
sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris
possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
quia oboedisti voci meae
19reversus est Abraham ad pueros suos
abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20his itaque gestis nuntiatum est Abraham
quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21Hus primogenitum et Buz fratrem eius
Camuhel patrem Syrorum
22et Chased et Azau
Pheldas quoque et Iedlaph
23ac Bathuel de quo nata est Rebecca
octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et
Maacha