1visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat
et implevit quae locutus est
2concepitque et peperit filium in senectute sua
tempore quo praedixerat ei Deus
3vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6dixitque Sarra risum fecit mihi Deus
quicumque audierit conridebit mihi
7rursumque ait
quis auditurum crederet Abraham quod Sarra
lactaret filium
quem peperit ei iam seni
8crevit igitur puer et ablactatus est
fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem
dixit ad Abraham
10eice ancillam hanc et filium eius
non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12cui dixit Deus
non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua
omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius
quia in Isaac vocabitur tibi semen
13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam
quia semen tuum est
14surrexit itaque Abraham mane
et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius
tradiditque puerum et dimisit eam
quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15cumque consumpta esset aqua in utre
abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere
dixit enim non videbo morientem puerum
et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17exaudivit autem Deus vocem pueri
vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens
quid agis Agar noli timere
exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18surge tolle puerum et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum
19aperuitque oculos eius Deus
quae videns puteum aquae abiit
et implevit utrem deditque puero bibere
20et fuit cum eo
qui crevit et moratus est in solitudine
et factus est iuvenis sagittarius
21habitavitque in deserto Pharan
et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad
Abraham
Deus tecum est in universis quae agis
23iura ergo per Dominum
ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae
sed iuxta misericordiam quam feci tibi
facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24dixitque Abraham ego iurabo
25et increpavit Abimelech
propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem
sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus
28et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29cui dixit Abimelech
quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30at ille septem inquit agnas accipies de manu mea
ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum
istum
31idcirco vocatus est locus ille Bersabee
quia ibi uterque iuraverunt
32et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae
eius
reversique sunt in terram Palestinorum
Abraham vero plantavit nemus in Bersabee
et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis