1profectus inde Abraham in terram australem
habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2dixitque de Sarra uxore sua soror mea est
misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis
et ait ei en morieris propter mulierem quam
tulisti
habet enim virum
4Abimelech vero non tetigerat eam
et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est
in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum
feci hoc
6dixitque ad eum Deus
et ego scio quod simplici corde feceris
et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres
eam
7nunc igitur redde uxorem viro suo
quia propheta est et orabit pro te et vives
si autem nolueris reddere
scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde
9vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei
quid fecisti nobis quid peccavimus in te
quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande
quae non debuisti facere fecisti nobis
10rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11respondit Abraham cogitavi mecum dicens
forsitan non est timor Dei in loco isto
et interficient me propter uxorem meam
12alias autem et vere soror mea est
filia patris mei et non filia matris meae
et duxi eam uxorem
13postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei
dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum
in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit Abraham
reddiditque illi Sarram uxorem suam
15et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
16Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo
hoc erit tibi in velamen oculorum
ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris
mementoque te deprehensam
17orante autem Abraham
sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech
propter Sarram uxorem Abraham