1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
3Iexan quoque genuit Saba et Dadan
filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa
omnes hii filii Cetthurae
5deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
6filiis autem concubinarum largitus est munera
et separavit eos ab Isaac filio suo
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
7fuerunt autem dies vitae eius centum
septuaginta quinque anni
8et deficiens mortuus est in senectute bona
provectaeque aetatis et plenus dierum
congregatusque est ad populum suum
9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici
quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione
Mambre
10quem emerat a filiis Heth
ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham
quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis
primogenitus Ismahelis Nabaioth
dein Cedar et Abdeel et Mabsam
14Masma quoque et Duma et Massa
15Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
16isti sunt filii Ismahel
et haec nomina per castella et oppida eorum
duodecim principes tribuum suarum
17anni vitae Ismahel centum
triginta septem
deficiens mortuus est et adpositus ad
populum suum
18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus
Assyrios
coram cunctis fratribus suis obiit
19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham
Abraham genuit Isaac
20qui cum quadraginta esset annorum
duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de
Mesopotamiam sororem Laban
21deprecatusque est Dominum pro uxore
sua eo quod esset sterilis
qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
22sed conlidebantur in utero eius parvuli
quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere
perrexitque ut consuleret Dominum
23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt
et duo populi ex ventre tuo dividentur
populusque populum superabit et maior minori serviet
24iam tempus pariendi venerat
et ecce gemini in utero repperti sunt
25qui primus egressus est rufus erat
et totus in morem pellis hispidus
vocatumque est nomen eius Esau
protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob
26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola
Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur
et Rebecca diligebat Iacob
29coxit autem Iacob pulmentum
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
30ait
da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum
quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
33ait Iacob iura ergo mihi
iuravit Esau et vendidit primogenita
34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit
et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset