1orta autem fame super terram
post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham
abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
2apparuitque ei Dominus et ait
ne descendas in Aegyptum
sed quiesce in terra quam dixero tibi
3et peregrinare in ea
eroque tecum et benedicam tibi
tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has
conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
4et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli
daboque posteris tuis universas regiones has
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
5eo quod oboedierit Abraham voci meae
et custodierit praecepta et mandata mea
et caerimonias legesque servaverit
6mansit itaque Isaac in Geraris
7qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua
respondit soror mea est
timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio
reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
8cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur
prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram
vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
9et accersito ait
perspicuum est quod uxor tua sit
cur mentitus es sororem tuam esse
respondit timui ne morerer propter eam
10dixitque Abimelech quare inposuisti nobis
potuit coire quispiam de populo cum uxore tua
et induxeras super nos grande peccatum
praecepitque omni populo dicens
11qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
12seruit autem Isaac in terra
illa
et invenit in ipso anno centuplum
benedixitque ei Dominus
13et locupletatus est homo
et ibat proficiens atque succrescens
donec magnus vehementer effectus est
14habuit quoque possessionem ovium et armentorum
et familiae plurimum
ob haec invidentes ei Palestini
15omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo
tempore
obstruxerunt implentes humo
16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac
recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
17et ille discedens
veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
18rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham
et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim
appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater
vocaverat
19foderunt in torrente et reppererunt aquam
vivam
20sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac
dicentium nostra est aqua
quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
21foderunt et alium et pro illo quoque rixati
sunt
appellavitque eum Inimicitias
22profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt
itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens
nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
23ascendit autem ex illo loco in Bersabee
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens
ego sum Deus Abraham patris tui
noli metuere quia tecum sum
benedicam tibi
et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
25itaque aedificavit ibi altare
et invocato nomine Domini extendit tabernaculum
praecepitque servis suis ut foderent puteum
26ad quem locum cum venissent de Geraris
Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
27locutus est eis Isaac
quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
28qui responderunt vidimus tecum esse Dominum
et idcirco nunc diximus
sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
29ut non facias nobis quicquam mali
sicut et nos nihil tuorum adtigimus
nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus
auctum benedictione Domini
30fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
31surgentes mane iuraverunt sibi mutuo
dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
32ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac
adnuntiantes ei de puteo quem foderant
atque dicentes invenimus aquam
33unde appellavit eum Abundantiam
et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
34Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei
et Basemath filiam Helon eiusdem loci
35quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae