1vocavit itaque Isaac Iacob
et benedixit praecepitque ei dicens
noli accipere coniugem de genere Chanaan
2sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae
ad domum Bathuel patrem matris tuae
et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
3Deus autem omnipotens benedicat tibi
et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
4et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te
ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
5cumque dimisisset eum Isaac
profectus venit in Mesopotamiam Syriae
ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
6videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob
et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret
et quod post benedictionem praecepisset ei dicens
non accipies coniugem de filiabus Chanaan
7quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
9ivit ad Ismahelem
et duxit uxorem absque his quas
prius habebat
Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
10igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
11cumque venisset ad quendam locum
et vellet in eo requiescere post solis occubitum
tulit de lapidibus qui iacebant
et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
12viditque in somnis scalam stantem super terram
et cacumen illius tangens caelum
angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13et Dominum innixum scalae dicentem sibi
ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac
terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
14eritque germen tuum quasi pulvis terrae
dilataberis ad occidentem et orientem
septentrionem et meridiem
et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
15et ero custos tuus quocumque perrexeris
et reducam te in terram hanc
nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
16cumque evigilasset Iacob de somno ait
vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
17pavensque quam terribilis inquit est locus iste
non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
18surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo
et erexit in titulum fundens oleum desuper
19appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
20vovit etiam votum dicens
si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo
et dederit mihi panem ad vescendum
et vestem ad induendum
21reversusque fuero prospere ad domum patris mei
erit mihi Dominus in Deum
22et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei
cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi