1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
2et vidit puteum in agro
tresque greges ovium accubantes iuxta eum
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide claudebatur
3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem
et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4dixitque ad pastores fratres unde estis
qui responderunt de Haran
5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor
dixerunt novimus
6sanusne est inquit
valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
7dixitque Iacob adhuc multum diei superest
nec est tempus ut reducantur ad caulas greges
date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur
et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9adhuc loquebantur
et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui
nam gregem ipsa pascebat
10quam cum vidisset Iacob
et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui
amovit lapidem quo puteus claudebatur
11et adaquato grege osculatus est eam
elevataque voce flevit
12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius
Rebeccae
at illa festinans nuntiavit patri suo
13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam
conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam
auditis autem causis itineris
14respondit
os meum es et caro mea
et postquam expleti sunt dies mensis unius
15dixit ei
num quia frater meus es gratis servies mihi
dic quid mercedis accipias
16habebat vero filias duas
nomen maioris Lia
minor appellabatur Rahel
17sed Lia lippis erat oculis
Rahel decora facie et venusto aspectu
18quam diligens Iacob ait
serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri
mane apud me
20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis
et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam
quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24dans ancillam filiae Zelpham nomine
ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus
facto mane vidit Liam
25et dixit ad socerum
quid est quod facere voluisti
nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis
ut minores ante tradamus ad nuptias
27imple ebdomadem dierum huius copulae
et hanc quoque dabo tibi
pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29cui pater servam Balam dederat
30tandemque potitus optatis nuptiis
amorem sequentis priori praetulit
serviens apud eum septem annis aliis
31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius
sorore sterili permanente
32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens
vidit Dominus humilitatem meam
nunc amabit me vir meus
33rursumque concepit et peperit filium et ait
quoniam audivit Dominus haberi me contemptui
dedit etiam istum mihi
vocavitque nomen illius Symeon
34concepit tertio et genuit alium dixitque
nunc quoque copulabitur mihi maritus meus
eo quod pepererim illi tres filios
et idcirco appellavit nomen eius Levi
35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino
et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere