1cernens autem Rahel quod infecunda esset
invidit sorori et ait marito suo
da mihi liberos alioquin moriar
2cui iratus respondit Iacob
num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
3at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam
ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
4deditque illi Balam in coniugium
quae
5ingresso ad se viro concepit et peperit filium
6dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus
et exaudivit vocem meam dans mihi filium
et idcirco appellavit nomen illius Dan
7rursumque Bala concipiens peperit alterum
8pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui
vocavitque eum Nepthalim
9sentiens Lia quod parere desisset
Zelpham ancillam suam marito tradidit
10qua post conceptum edente filium
11dixit feliciter
et idcirco vocavit nomen eius Gad
12peperit quoque Zelpha alterum
13dixitque Lia hoc pro beatitudine mea
beatam quippe me dicent mulieres
propterea appellavit eum Aser
14egressus autem Ruben tempore messis triticeae
in agro repperit mandragoras
quos matri Liae detulit
dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
15illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi
nisi etiam mandragoras filii mei tuleris
ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
16redeuntique ad vesperam de agro Iacob
egressa est in occursum Lia
et ad me inquit intrabis
quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei
dormivit cum ea nocte illa
17et exaudivit Deus preces eius
concepitque et peperit filium quintum
18et ait
dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo
appellavitque nomen illius Isachar
19rursum Lia concipiens peperit sextum filium
20et ait
ditavit me Deus dote bona etiam hac vice
mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios
et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
21post quem peperit filiam nomine Dinam
22recordatus quoque Dominus Rahelis
exaudivit eam et aperuit vulvam illius
23quae concepit et peperit filium dicens
abstulit Deus obprobrium meum
24et vocavit nomen illius Ioseph dicens
addat mihi Dominus filium alterum
25nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo
dimitte me ut revertar in patriam et
ad terram meam
26da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam
tu nosti servitutem qua servivi tibi
27ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo
experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
28constitue mercedem tuam quam dem tibi
29at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi
et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
30modicum habuisti antequam venirem
et nunc dives effectus es
benedixitque tibi Dominus ad introitum meum
iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
31dixitque Laban quid dabo tibi
at ille ait nihil volo
sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
32gyra omnes greges tuos
et separa cunctas oves varias et sparso vellere
et quodcumque furvum et maculosum variumque
fuerit
tam in ovibus quam in capris
erit merces mea
33respondebitque mihi cras iustitia mea
quando placiti tempus advenerit coram te
et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva
tam in ovibus quam in capris furti me arguent
34dixit Laban gratum habeo quod petis
35et separavit in die illo capras et oves
hircos et arietes varios atque maculosos
cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris
tradidit in manu filiorum suorum
36et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium
qui pascebat reliquos greges eius
37tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis
ex parte decorticavit eas
detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit
illa vero quae integra erant viridia permanserunt
atque in hunc modum color effectus est varius
38posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua
ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas
et in aspectu earum conciperent
39factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur
virgas
et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
40divisitque gregem Iacob
et posuit virgas ante oculos arietum
erant autem alba quaeque et nigra Laban
cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
41igitur quando primo tempore ascendebantur oves
ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum
ante oculos arietum et ovium
ut in earum contemplatione conciperent
42quando vero serotina admissura erat et conceptus
extremus non ponebat eas
factaque sunt ea quae erant serotina Laban
et quae primi temporis Iacob
43ditatusque est homo ultra modum
et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos