1Iacob quoque abiit itinere quo coeperat
fueruntque ei obviam angeli Dei
2quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec
et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
3misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum
in terram Seir regionis Edom
4praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau
haec dicit frater tuus Iacob
apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
5habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas
mittoque nunc legationem ad dominum meum
ut inveniam gratiam in conspectu tuo
6reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes
venimus ad Esau fratrem tuum
et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis
viris
7timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat
greges quoque et oves et boves et camelos in duas
turmas
8dicens
si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam
alia turma quae reliqua est salvabitur
9dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac
Domine qui dixisti mihi
revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
10minor sum cunctis miserationibus et veritate
quam explesti servo tuo
in baculo meo transivi Iordanem istum
et nunc cum duabus turmis regredior
11erue me de manu fratris mei de manu Esau
quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
12tu locutus es quod bene mihi faceres
et dilatares semen meum sicut harenam maris
quae prae multitudine numerari non potest
13cumque dormisset ibi nocte illa
separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
14capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
15camelos fetas cum pullis suis triginta
vaccas quadraginta et tauros viginti
asinas viginti et pullos earum decem
16et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis
antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
17et praecepit priori dicens
si obvium habueris Esau fratrem meum
et interrogaverit te cuius es et quo vadis
et cuius sunt ista quae sequeris
18respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau
ipse quoque post nos venit
19similiter mandata dedit secundo ac
tertio
et cunctis qui sequebantur greges dicens
hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
20et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur
dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt
et postea videbo
forsitan propitiabitur mihi
21praecesserunt itaque munera ante eum
ipse vero mansit nocte illa in Castris
22cumque mature surrexisset
tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis
et transivit vadum Iaboc
23transductisque omnibus quae ad se pertinebant
24remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
25qui cum videret quod eum superare non posset
tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
26dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora
respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
27ait ergo quod nomen est tibi
respondit Iacob
28at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel
quoniam si contra Deum fortis fuisti
quanto magis contra homines praevalebis
29interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine
respondit cur quaeris nomen meum
et benedixit ei in eodem loco
30vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens
vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
31ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel
ipse vero claudicabat pede
32quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum
qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem
eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit