1levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau
et cum eo quadringentos viros
divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
2et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio
Liam vero et filios eius in secundo loco
Rahel autem et Ioseph novissimos
3et ipse praegrediens adoravit pronus in terram
septies
donec adpropinquaret frater eius
4currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum
stringensque collum et osculans flevit
5levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait
quid sibi volunt isti et si ad te pertinent
respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
6et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
7accessitque Lia cum liberis suis
et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias
habui
respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
9et ille habeo ait plurima
frater mi sint tua tibi
10dixit Iacob noli ita obsecro
sed si inveni gratiam in oculis tuis
accipe munusculum de manibus meis
sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei
esto mihi propitius
11et suscipe benedictionem quam adtuli tibi
et quam donavit mihi Deus tribuens omnia
vix fratre conpellente suscipiens
12ait
gradiamur simul eroque socius itineris tui
13dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros
et oves ac boves fetas mecum
quas si plus in ambulando fecero laborare
morientur una die cuncti greges
14praecedat dominus meus ante servum suum
et ego sequar paulatim vestigia eius
sicut videro posse parvulos meos
donec veniam ad dominum meum in Seir
15respondit Esau oro te
ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae
non est inquit necesse
hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in
conspectu domini mei
16reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
17et Iacob venit in Soccoth
ubi aedificata domo et fixis tentoriis
appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
18transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan
postquam regressus est de Mesopotamiam
Syriae
et habitavit iuxta oppidum
19emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum
a filiis Emor patris Sychem centum agnis
20et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel