1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa
vi opprimens virginem
3et conglutinata est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit
4et pergens ad Emor patrem suum
accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
5quod cum audisset Iacob
absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum
siluit donec redirent
6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
7ecce filii eius veniebant de agro
auditoque quod acciderat irati sunt valde
eo quod foedam rem esset operatus in Israhel
et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8locutus est itaque Emor ad eos
Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae
date eam illi uxorem
9et iungamus vicissim conubia
filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
10et habitate nobiscum
terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait
inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
12augete dotem munera postulate
libens tribuam quod petieritis
tantum date mihi puellam hanc uxorem
13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo
saevientes ob stuprum sororis
14non possumus facere quod petitis
nec dare sororem nostram homini incircumciso
quod inlicitum et nefarium est apud nos
15sed in hoc valebimus foederari
si esse volueritis nostri similes
et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
17sin autem circumcidi nolueritis
tollemus filiam nostram et recedemus
18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret
amabat enim puellam valde
et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
20ingressique portam urbis locuti sunt populo
21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum
negotientur in terra et exerceant eam
quae spatiosa et lata cultoribus indiget
filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
22unum est quod differtur tantum bonum
si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt
tantum in hoc adquiescamus
et habitantes simul unum efficiemus populum
24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae
gladiis
ingressi sunt urbem confidenter
interfectisque omnibus masculis
26Emor et Sychem pariter necaverunt
tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob
et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes
quae in domibus et in agris erant
29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi
turbastis me
et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius
nos pauci sumus illi congregati percutient me
et delebor ego et domus mea
31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore
nostra