1eo tempore descendens Iudas a fratribus suis
divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae
et uxore accepta ingressus est ad eam
3quae concepit et peperit filium
vocavitque nomen eius Her
4rursum concepto fetu natum filium nominavit
Onam
5tertium quoque peperit quem appellavit Sela
quo nato parere ultra cessavit
6dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7fuitque Her primogenitus Iudae nequam
in conspectu Domini et ab eo occisus est
8dixit ergo Iudas ad Onam filium suum
ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi
ut suscites semen fratri tuo
9ille sciens non sibi nasci filios
introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram
ne liberi fratris nomine nascerentur
10et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
11quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae
esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus
timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius
quae abiit et habitavit in domo patris sui
12evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae
qui post luctum consolatione suscepta
ascendebat ad tonsores ovium suarum
ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13nuntiatumque est Thamar
quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
14quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum
et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam
eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem
operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
16ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum
nesciebat enim quod nurus sua esset
qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
17dixit mittam tibi hedum de gregibus
rursum illa dicente patiar quod vis
si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
18ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari
respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes
ad unum igitur coitum concepit mulier
19et surgens abiit
depositoque habitu quem adsumpserat
induta est viduitatis vestibus
20misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem
ut reciperet pignus quod dederat mulieri
qui cum non invenisset eam
21interrogavit homines loci illius
ubi est mulier quae sedebat in bivio
respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
22reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam
sed et homines loci illius dixerunt mihi
numquam ibi sedisse scortum
23ait Iudas habeat sibi
certe mendacii nos arguere non poterit
ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes
fornicata est Thamar nurus tua
et videtur uterus illius intumescere
dixit Iudas producite eam ut conburatur
25quae cum educeretur ad poenam
misit ad socerum suum dicens
de viro cuius haec sunt concepi
cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
26qui agnitis muneribus ait
iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo
attamen ultra non cognovit illam
27instante autem partu apparuerunt gemini in utero
atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
28iste egreditur prior
29illo vero retrahente manum egressus est alter
dixitque mulier quare divisa est propter te maceria
et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
30postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum
quem appellavit Zara