1igitur Ioseph ductus est in Aegyptum
emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus
vir aegyptius
de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens
habitabatque in domo domini sui
3qui optime noverat esse Dominum cum eo
et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei
a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum
et universa quae tradita
fuerant
5benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph
et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur
erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7post multos itaque dies iecit domina
oculos suos in Ioseph
et ait dormi mecum
8qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam
ecce dominus meus omnibus mihi traditis
ignorat quid habeat in domo sua
9nec quicquam est quod non in mea sit potestate
vel non tradiderit mihi
praeter te quae uxor eius es
quomodo ergo possum malum hoc facere
et peccare in Deum meum
10huiuscemodi verbis per singulos dies
et mulier molesta erat adulescenti
et ille recusabat stuprum
11accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum
et operis quippiam absque arbitris faceret
12et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum
qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est
foras
13cumque vidisset mulier vestem in manibus suis
et se esse contemptam
14vocavit homines domus suae et ait ad eos
en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis
ingressus est ad me ut coiret mecum
cumque ego succlamassem
15et audisset vocem meam
reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16in argumentum ergo fidei retentum pallium
ostendit marito revertenti domum
17et ait
ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18cumque vidisset me clamare
reliquit pallium et fugit foras
19his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis
iratus est valde
20tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur
et erat ibi clausus
21fuit autem Dominus cum Ioseph
et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis
carceris
22qui tradidit in manu ipsius universos vinctos
qui in custodia tenebantur
et quicquid fiebat sub ipso erat
23nec noverat aliquid cunctis ei creditis
Dominus enim erat cum illo
et omnia eius opera dirigebat