1Adam vero cognovit Havam uxorem suam
quae concepit et peperit Cain dicens
possedi hominem per Dominum
2rursusque peperit fratrem eius Abel
fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
3factum est autem post multos dies
ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum
et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5ad Cain vero et ad munera illius non respexit
iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
6dixitque Dominus ad eum
quare maestus es et cur concidit facies tua
7nonne si bene egeris recipies
sin autem male statim in foribus peccatum aderit
sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
8dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras
cumque essent in agro
consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
9et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus
qui respondit nescio num custos fratris mei sum
10dixitque ad eum quid fecisti
vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
11nunc igitur maledictus eris super terram
quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos
vagus et profugus eris super terram
13dixitque Cain ad Dominum
maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
14ecce eicis me hodie a facie terrae
et a facie tua abscondar
et ero vagus et profugus in terra
omnis igitur qui invenerit me occidet me
15dixitque ei Dominus
nequaquam ita fiet
sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur
posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
16egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
17cognovit autem Cain uxorem suam
quae concepit et peperit Enoch
et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
18porro Enoch genuit Irad
et Irad genuit Maviahel
et Maviahel genuit Matusahel
et Matusahel genuit Lamech
19qui accepit uxores duas
nomen uni Ada et nomen alteri Sella
20genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
21et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
22Sella quoque genuit Thubalcain
qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri
soror vero Thubalcain Noemma
23dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae
audite vocem meam uxores Lamech
auscultate sermonem meum
quoniam occidi virum in vulnus meum
et adulescentulum in livorem meum
24septuplum ultio dabitur de Cain
de Lamech vero septuagies septies
25cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium
vocavitque nomen eius Seth dicens
posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
26sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos
iste coepit invocare nomen Domini