1hic est liber generationis Adam
in die qua creavit Deus hominem
ad similitudinem Dei fecit illum
2masculum et feminam creavit eos
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
3vixit autem Adam centum triginta annis
et genuit ad similitudinem et imaginem suam
vocavitque nomen eius Seth
4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias
5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias
8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis
et genuit filios et filias
11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos
genuitque filios et filias
14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis
et genuit filios et filias
17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos
et genuit filios et filias
20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis
et genuit filios et filias
23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos
et genuit filios et filias
27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis
et genuit filium 29vocavitque nomen eius Noe dicens
iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos
et genuit filios et filias
31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
32Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth