1cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
2videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae
acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
3dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est
eruntque dies illius centum viginti annorum
4gigantes autem erant super terram in diebus illis
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt
isti sunt potentes a saeculo viri famosi
5videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra
et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6paenituit eum quod hominem fecisset in terra
et tactus dolore cordis intrinsecus
7delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae
ab homine usque ad animantia
a reptili usque ad volucres caeli
paenitet enim me fecisse eos
8Noe vero invenit gratiam coram Domino
9hae generationes Noe
Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis
cum Deo ambulavit
10et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
11corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
12cumque vidisset Deus terram esse corruptam
omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
13dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me
repleta est terra iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra
14fac tibi arcam de lignis levigatis
mansiunculas in arca facies
et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 15et sic facies eam
trecentorum cubitorum erit longitudo arcae
quinquaginta cubitorum latitudo
et triginta cubitorum altitudo illius
16fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem
ostium autem arcae pones ex latere deorsum
cenacula et tristega facies in ea
17ecce ego adducam diluvii aquas super terram
ut interficiam omnem carnem
in qua spiritus vitae est subter caelum
universa quae in terra sunt consumentur
18ponamque foedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui
uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
19et ex cunctis animantibus universae carnis
bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
20de volucribus iuxta genus suum
et de iumentis in genere suo
et ex omni reptili terrae secundum genus suum
bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
21tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te
et erunt tam tibi quam illis in cibum
22fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus