1ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens
pater meus et fratres oves eorum et armenta
et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan
et ecce consistunt in terra Gessen
2extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit
coram rege
3quos ille interrogavit quid habetis operis
responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4ad peregrinandum in terra tua venimus
quoniam non est herba gregibus servorum tuorum
ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
5dixit itaque rex ad Ioseph
pater tuus et fratres tui venerunt ad te
6terra Aegypti in conspectu tuo est
in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram
Gessen
quod si nosti esse in eis viros industrios
constitue illos magistros pecorum meorum
7post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem
et statuit eum coram eo
qui benedicens illi
8et interrogatus ab eo
quot sunt dies annorum vitae tuae
9respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali
et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum
quibus peregrinati sunt
10et benedicto rege egressus est foras
11Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto
in optimo loco terrae solo Ramesses
ut praeceperat Pharao
12et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
13in toto enim orbe panis deerat
et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
14e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti
et intulit eam in aerarium regis
15cumque defecisset emptoris pretium
venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes
quare morimur coram te deficiente pecunia
16quibus ille respondit adducite pecora vestra
et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
17quae cum adduxissent
dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis
sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
18veneruntque anno secundo et dixerunt ei
non celamus dominum nostrum
quod deficiente pecunia pecora simul defecerint
nec clam te est
quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19cur ergo morimur te vidente
et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam
et praebe semina
ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
20emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti
vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis
subiecitque eam Pharaoni
21et cunctos populos eius
a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
22praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur
et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23dixit ergo Ioseph ad populos
en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet
accipite semina et serite agros
24ut fruges habere possitis
quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis
in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
25qui responderunt salus nostra in manu tua est
respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
26ex eo tempore usque in praesentem diem
in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur
et factum est quasi in legem
absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
27habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam
auctusque est et multiplicatus nimis
28et vixit in ea decem et septem annis
factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta
septem annorum
29cumque adpropinquare cerneret mortis diem
vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum
si inveni gratiam in conspectu tuo
pone manum sub femore meo
et facies mihi misericordiam et veritatem
ut non sepelias me in Aegypto
30sed dormiam cum patribus meis
et auferas me de hac terra
condasque in sepulchro maiorum
cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
31et ille iura ergo inquit mihi
quo iurante adoravit Israhel Deum
conversus ad lectuli caput