1recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium
et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca
adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
2et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli
et prohibitae sunt pluviae de caelo
3reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes
et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
5at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6cumque transissent quadraginta dies
aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam
aquae enim erant super universam terram
extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11at illa venit ad eum ad vesperam
portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo
intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam
quae non est reversa ultra ad eum
13igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram
et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
15locutus est autem Deus ad Noe dicens
16egredere de arca tu et uxor tua
filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
17cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne
tam in volatilibus quam in bestiis
et in universis reptilibus quae reptant super terram
educ tecum et ingredimini super terram
crescite et multiplicamini super eam
18egressus est ergo Noe et filii eius
uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
19sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram
secundum genus suum arcam egressa sunt
20aedificavit autem Noe altare Domino
et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum
nequaquam ultra maledicam terrae propter homines
sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua
non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus
aestas et hiemps nox et dies non requiescent