1benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram
2et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra
omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
3et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum
quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis
de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
6quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius
ad imaginem quippe Dei factus est homo
7vos autem crescite et multiplicamini
et ingredimini super terram et implete eam
8haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10et ad omnem animam viventem quae est vobiscum
tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae
cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
11statuam pactum meum vobiscum
et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
12dixitque Deus
hoc signum foederis quod do inter me et vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
13arcum meum ponam in nubibus
et erit signum foederis inter me et inter terram
14cumque obduxero nubibus caelum
apparebit arcus meus in nubibus
15et recordabor foederis mei vobiscum
et cum omni anima vivente quae carnem vegetat
et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
16eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni
quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
17dixitque Deus Noe
hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth
porro Ham ipse est pater Chanaan
19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20coepitque Noe vir agricola exercere terram
et plantavit vineam 21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22quod cum vidisset Ham pater Chanaan
verenda scilicet patris sui esse nuda
nuntiavit duobus fratribus suis foras
23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis
et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui
faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24evigilans autem Noe ex vino
cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25ait
maledictus Chanaan
servus servorum erit fratribus suis
26dixitque
benedictus Dominus Deus Sem
sit Chanaan servus eius
27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem
sitque Chanaan servus eius
28vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
29et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est