1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth
natique sunt eis filii post diluvium
2filii Iafeth Gomer Magog et Madai
Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis
unusquisque secundum linguam et familias in
nationibus suis
6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et
Sabathaca
filii Regma Saba et Dadan
8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
9et erat robustus venator coram Domino
ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator
coram Domino
10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne
in terra Sennaar
11de terra illa egressus est Assur
et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim
Nepthuim
14et Phetrusim et Cesluim
de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum
Ettheum
16et Iebuseum et Amorreum
Gergeseum
17Eveum et Araceum
Sineum
18et Aradium Samariten et Amatheum
et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
19factique sunt termini Chanaan
venientibus a Sidone Geraram usque Gazam
donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
20hii filii Ham in cognationibus et linguis et
generationibus terrisque et gentibus suis
21de Sem quoque nati sunt
patre omnium filiorum Eber fratre
Iafeth maiore
22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
23filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
25natique sunt Eber filii duo
nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra
et nomen fratris eius Iectan
26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth
Iare
27et Aduram et Uzal
Decla
28et Ebal et Abimahel
Saba
29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
30et facta est habitatio eorum
de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in
gentibus suis
32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas
ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium