1propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus
ne forte pereffluamus
2si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus
et omnis praevaricatio et inoboedientia
accepit iustam mercedis retributionem
3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem
quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt
in nos confirmata est
4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus
et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
5non enim angelis subiecit orbem terrae futurum
de quo loquimur
6testatus est autem in quodam loco quis dicens
quid est homo quod memor es eius
aut filius hominis quoniam visitas eum
7minuisti eum paulo minus ab angelis
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum
8omnia subiecisti sub pedibus eius
in eo enim quod ei omnia subiecit
nihil dimisit non subiectum ei
nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
9eum autem qui modico quam angeli minoratus est
videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum
ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
10decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia
qui multos filios in gloriam adduxerat
auctorem salutis eorum per passiones consummare
11qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes
propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
12nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
13et iterum ego ero fidens in eum
et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni
et ipse similiter participavit hisdem
ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium
id est diabolum
15et liberaret eos
qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
16nusquam enim angelos adprehendit
sed semen Abrahae adprehendit
17unde debuit per omnia fratribus similare
ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum
ut repropitiaret delicta populi
18in eo enim in quo passus est ipse temptatus
potens est eis qui temptantur auxiliari