1unde fratres sancti vocationis caelestis participes
considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
2qui fidelis est ei qui fecit illum
sicut et Moses in omni domo illius
3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est
quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit
illam
4omnis namque domus fabricatur ab aliquo
qui autem omnia creavit Deus
5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus
in testimonium eorum quae dicenda erant
6Christus vero tamquam filius in domo sua
quae domus sumus nos
si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus
hodie si vocem eius audieritis
8nolite obdurare corda vestra
sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
9ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt et viderunt opera mea
10quadraginta annos
propter quod infensus fui generationi
huic
et dixi semper errant corde
ipsi autem non cognoverunt vias meas
11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis
discedendi a Deo vivo
13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies
donec hodie cognominatur
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
14participes enim Christi effecti sumus
si tamen initium substantiae usque ad finem firmum
retineamus
15dum dicitur
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
quemadmodum in illa exacerbatione
16quidam enim audientes exacerbaverunt
sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
17quibus autem infensus est quadraginta annos
nonne illis qui peccaverunt
quorum cadavera prostrata sunt in deserto
18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius
nisi illis qui increduli fuerunt
19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem