1timeamus ergo
ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius
existimetur aliqui ex vobis deesse
2etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis
sed non profuit illis sermo auditus
non admixtis fidei ex his quae audierunt
3ingrediemur enim in requiem qui credidimus
quemadmodum dixit
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
et quidem operibus ab institutione mundi factis
4dixit enim quodam loco de die septima sic
et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
5et in isto rursum si introibunt in requiem meam
6quoniam ergo superest quosdam introire in illam
et hii quibus prioribus adnuntiatum est
non introierunt propter incredulitatem
7iterum terminat diem quendam
hodie in David dicendo post tantum temporis
sicut supra dictum est
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
8nam si eis Iesus requiem praestitisset
numquam de alio loqueretur posthac die
9itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
10qui enim ingressus est in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
11festinemus ergo ingredi in illam requiem
ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
12vivus est enim Dei sermo et efficax
et penetrabilior omni gladio ancipiti
et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus
conpagum quoque et medullarum
et discretor cogitationum et intentionum cordis
13et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius
omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius
ad quem nobis sermo
14habentes ergo pontificem magnum
qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
15non enim habemus pontificem
qui non possit conpati infirmitatibus nostris
temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
16adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae
ut misericordiam consequamur
et gratiam inveniamus in auxilio oportuno