1omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus
pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum
ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
2qui condolere possit his qui ignorant et errant
quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
3et propter eam debet
quemadmodum et pro populo
ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
4nec quisquam sumit sibi honorem
sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret
sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
6quemadmodum et in alio dicit
tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7qui in diebus carnis suae preces supplicationesque
ad eum qui possit salvum illum a morte facere
cum clamore valido et lacrimis offerens
et exauditus pro sua reverentia
8et quidem cum esset Filius
didicit ex his quae passus est oboedientiam
9et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis
aeternae
10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
11de quo grandis nobis sermo
et ininterpretabilis ad dicendum
quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
12etenim cum deberetis magistri esse propter tempus
rursum indigetis ut vos doceamini
quae sint elementa exordii sermonum Dei
et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
13omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae
parvulus enim est
14perfectorum autem est solidus cibus
eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus
ad discretionem boni ac mali