1quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem
ad perfectionem feramur
non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis
et fidei ad Deum
2baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum
ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
3et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
4inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati
gustaverunt etiam donum caeleste
et participes sunt facti Spiritus Sancti
5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum
virtutesque saeculi venturi
6et prolapsi sunt
renovari rursus ad paenitentiam
rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
7terra enim saepe venientem super se bibens imbrem
et generans herbam oportunam illis a quibus colitur
accipit benedictionem a Deo
8proferens autem spinas ac tribulos
reproba est et maledicto proxima
cuius consummatio in conbustionem
9confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti
tametsi ita loquimur
10non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri
et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius
qui ministrastis sanctis et ministratis
11cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem
ad expletionem spei usque in finem
12ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum
qui fide et patientia hereditabunt promissiones
13Abrahae namque promittens Deus
quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem
iuravit per semet ipsum
14dicens
nisi benedicens benedicam te
et multiplicans multiplicabo te
15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
16homines enim per maiorem sui iurant
et omnis controversiae eorum finis
ad confirmationem est iuramentum
17in quo abundantius volens Deus
ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui
interposuit iusiurandum
18ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum
fortissimum solacium habeamus
qui confugimus ad tenendam propositam spem
19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam
et incedentem usque in interiora velaminis
20ubi praecursor pro nobis introiit Iesus
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum