1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi
qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2cui decimas omnium divisit Abraham
primum quidem qui interpretatur rex iustitiae
deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
3sine patre sine matre sine genealogia
neque initium dierum neque finem vitae habens
adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
4intuemini autem quantus sit hic
cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem
id est a fratribus suis
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6cuius autem generatio non adnumeratur in eis
decimas sumpsit Abraham
et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7sine ulla autem contradictione
quod minus est a meliore benedicitur
8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt
ibi autem contestatus quia vivit
9et ut ita dictum sit
per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
10adhuc enim in lumbis patris erat
quando obviavit ei Melchisedech
11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat
populus enim sub ipso legem accepit
quid adhuc necessarium
secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem
et non secundum ordinem Aaron dici
12translato enim sacerdotio
necesse est ut et legis translatio fiat
13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est
de qua nullus altario praesto fuit
14manifestum enim
quod ex Iuda ortus sit Dominus noster
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
15et amplius adhuc manifestum est
si secundum similitudinem Melchisedech
exsurgit alius sacerdos
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est
sed secundum virtutem vitae insolubilis
17contestatur enim
quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
18reprobatio quidem fit praecedentis mandati
propter infirmitatem eius et inutilitatem
19nihil enim ad perfectum adduxit lex
introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
20et quantum est non sine iureiurando
alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum
iuravit Dominus et non paenitebit
tu es sacerdos in aeternum
22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes
idcirco quod morte prohiberentur permanere
24hic autem eo quod maneat in aeternum
sempiternum habet sacerdotium
25unde et salvare in perpetuo potest
accedentes per semet ipsum ad Deum
semper vivens ad interpellandum pro eis
26talis enim decebat ut nobis esset pontifex
sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus
et excelsior caelis factus
27qui non habet cotidie necessitatem
quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre
deinde pro populi
hoc enim fecit semel se offerendo
28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
Filium in aeternum perfectum