1habuit quidem et prius iustificationes culturae
et sanctum saeculare
2tabernaculum enim factum est primum
in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum
quae dicitur sancta
3post velamentum autem secundum tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum
4aureum habens turibulum
et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro
in qua urna aurea habens manna
et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
5superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium
de quibus non est modo dicendum per singula
6his vero ita conpositis
in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes
sacrificiorum officia consummantes
7in secundo autem semel in anno solus pontifex
non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
8hoc significante Spiritu Sancto
nondum propalatam esse sanctorum viam
adhuc priore tabernaculo habente statum
9quae parabola est temporis instantis
iuxta quam munera et hostiae offeruntur
quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
10solummodo in cibis et in potibus
et variis baptismis et iustitiis carnis
usque ad tempus correctionis inpositis
11Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum
per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum
id est non huius creationis
12neque per sanguinem hircorum et vitulorum
sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta
aeterna redemptione inventa
13si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
14quanto magis sanguis Christi
qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo
emundabit conscientiam vestram
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi
15et ideo novi testamenti mediator est
ut morte intercedente
in redemptionem earum praevaricationum
quae erant sub priore testamento
repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
16ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
17testamentum enim in mortuis confirmatum est
alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
18unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
19lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo
accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua et lana coccinea et hysopo
ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
20dicens
hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii
sanguine similiter aspersit
22et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis fusione non fit remissio
23necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari
ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
24non enim in manufactis sanctis Iesus introiit
exemplaria verorum
sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
25neque ut saepe offerat semet ipsum
quemadmodum pontifex intrat in sancta
per singulos annos in sanguine alieno
26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi
nunc autem semel in consummatione saeculorum
ad destitutionem peccati
per hostiam suam apparuit
27et quemadmodum statutum est hominibus semel mori
post hoc autem iudicium
28sic et Christus semel oblatus
ad multorum exhaurienda peccata
secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem