1umbram enim habens lex bonorum futurorum
non ipsam imaginem rerum
per singulos annos hisdem ipsis hostiis
quas offerunt indesinenter
numquam potest accedentes perfectos facere
2alioquin non cessassent offerri
ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores
semel mundati
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
5ideo ingrediens mundum dicit
hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7tunc dixi ecce venio
in capitulo libri scriptum est de me
ut faciam Deus voluntatem tuam
8superius dicens
quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato
noluisti
nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
9tunc dixit
ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam
aufert primum ut sequens statuat
10in qua voluntate sanctificati sumus
per oblationem corporis Christi Iesu in semel
11et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans
et easdem saepe offerens hostias
quae numquam possunt auferre peccata
12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam
in sempiternum sedit in dextera Dei
13de cetero expectans
donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
14una enim oblatione consummavit in sempiternum
sanctificatos
15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
postquam enim dixit
16hoc autem testamentum quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus
dando leges meas in cordibus eorum
et in mente eorum superscribam eas
17et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
18ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
19habentes itaque fratres fiduciam
in introitu sanctorum in sanguine Christi
20quam initiavit nobis viam novam et viventem
per velamen id est carnem suam
21et sacerdotem magnum super domum Dei
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei
aspersi corda a conscientia mala
et abluti corpus aqua munda
23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem
fidelis enim est qui repromisit
24et consideremus invicem
in provocationem caritatis et bonorum operum
25non deserentes collectionem nostram
sicut est consuetudinis quibusdam
sed consolantes
et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
26voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis
iam non relinquitur pro peccatis hostia
27terribilis autem quaedam expectatio iudicii
et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
28irritam quis faciens legem Mosi
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia
qui Filium Dei conculcaverit
et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est
et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
30scimus enim qui dixit
mihi vindictam ego reddam
et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
31horrendum est incidere in manus Dei viventis
32rememoramini autem pristinos dies
in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
33et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum
facti
in altero autem socii taliter conversantium effecti
34nam et vinctis conpassi estis
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis
cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
35nolite itaque amittere confidentiam vestram
quae magnam habet remunerationem
36patientia enim vobis necessaria est
ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
37adhuc enim modicum quantulum
qui venturus est veniet et non tardabit
38iustus autem meus ex fide vivit
quod si subtraxerit se non placebit animae meae
39nos autem non sumus subtractionis in perditionem
sed fidei in adquisitionem animae