1est autem fides sperandorum substantia
rerum argumentum non parentum
2in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei
ut ex invisibilibus visibilia fierent
4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo
per quam testimonium consecutus est esse iustus
testimonium perhibente muneribus eius Deo
et per illam defunctus adhuc loquitur
5fide Enoch translatus est ne videret mortem
et non inveniebatur quia transtulit illum Deus
ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
6sine fide autem inpossibile placere
credere enim oportet accedentem ad Deum quia est
et inquirentibus se remunerator fit
7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur
metuens aptavit arcam in salutem domus suae
per quam damnavit mundum
et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8fide qui vocatur Abraham
oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem
et exiit nesciens quo iret
9fide moratus est in terra repromissionis
tamquam in aliena in casulis habitando
cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
10expectabat enim fundamenta habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus
11fide et ipsa Sarra sterilis
virtutem in conceptionem seminis
accepit
etiam praeter tempus aetatis
quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
12propter quod et ab uno orti sunt
et haec emortuo
tamquam sidera caeli in multitudinem
et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti
non acceptis repromissionibus
sed a longe eas aspicientes et salutantes
et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra
terram
14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15et si quidem illius meminissent de qua exierunt
habebant utique tempus revertendi
16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem
ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum
paravit enim illis civitatem
17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus
unde eum et in parabola accepit
20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit
et adoravit fastigium virgae eius
22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est
et de ossibus suis mandavit
23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis
eo quod vidissent elegantem infantem
et non timuerunt regis edictum
24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25magis eligens adfligi cum populo Dei
quam temporalis peccati habere iucunditatem
26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum
inproperium Christi
aspiciebat enim in remunerationem
27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis
invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem
ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram
quod experti Aegyptii devorati sunt
30fide muri Hiericho ruerunt
circuiti dierum septem
31fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace
32et quid adhuc dicam
deficiet enim me tempus enarrantem
de Gedeon Barac Samson Iepthae
David et Samuhel et prophetis
33qui per fidem devicerunt regna
operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones
obturaverunt ora leonum
34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii
convaluerunt de infirmitate
fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos
alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent resurrectionem
36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37lapidati sunt secti sunt temptati sunt
in occisione gladii mortui sunt
circumierunt in melotis in pellibus caprinis
egentes angustiati adflicti
38quibus dignus non erat mundus
in solitudinibus errantes
et montibus et speluncis et in cavernis
terrae
39et hii omnes testimonio fidei probati
non acceperunt repromissionem
40Deo pro nobis melius aliquid providente
ut ne sine nobis consummarentur