1age nunc divites
plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
2divitiae vestrae putrefactae sunt
et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
3aurum et argentum vestrum eruginavit
et erugo eorum in testimonium vobis erit
et manducabit carnes vestras sicut ignis
thesaurizastis in novissimis diebus
4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras
qui fraudatus est a vobis clamat
et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
5epulati estis super terram
et in luxuriis enutristis corda vestra
in die occisionis
6addixistis
occidistis iustum non resistit vobis
7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini
ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens
donec accipiat temporivum et serotinum
8patientes estote et vos confirmate corda
vestra
quoniam adventus Domini adpropinquavit
9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini
ecce iudex ante ianuam adsistit
10exemplum accipite fratres laboris et patientiae
prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
11ecce beatificamus qui sustinuerunt
sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis
quoniam misericors est Dominus et miserator
12ante omnia autem fratres mei
nolite iurare neque per caelum neque per terram
neque aliud quodcumque iuramentum
sit autem vestrum est est non non
uti non sub iudicio decidatis
13tristatur aliquis vestrum oret
aequo animo est psallat
14infirmatur quis in vobis
inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum
unguentes eum oleo in nomine Domini
15et oratio fidei salvabit infirmum
et adlevabit eum Dominus
et si in peccatis sit dimittentur ei
16confitemini ergo alterutrum peccata vestra
et orate pro invicem ut salvemini
multum enim valet deprecatio iusti adsidua
17Helias homo erat similis nobis passibilis
et oratione oravit ut non plueret super terram
et non pluit annos tres et menses sex
18et rursum oravit et caelum dedit pluviam
et terra dedit fructum suum
19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate
et converterit quis eum
20scire debet quoniam
qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae
salvabit animam eius a morte
et operit multitudinem peccatorum
EXPLICIT EPISTULA IACOBI