1unde bella et lites in vobis
nonne hinc ex concupiscentiis vestris
quae militant in membris vestris
2concupiscitis et non habetis
occiditis et zelatis et non potestis adipisci
litigatis et belligeratis
non habetis propter quod non postulatis
3petitis et non accipitis eo quod male petatis
ut in concupiscentiis vestris insumatis
4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei
quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius
inimicus Dei constituitur
5aut putatis quia inaniter scriptura dicat
ad invidiam concupiscit Spiritus
qui inhabitat in nobis
6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit
Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
7subditi igitur estote Deo
resistite autem diabolo et fugiet a vobis
8adpropiate Domino et
adpropinquabit vobis
emundate manus peccatores
et purificate corda duplices animo
9miseri estote et lugete et plorate
risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
11nolite detrahere de alterutrum fratres
qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum
detrahit legi et iudicat legem
si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare
tu autem quis es qui iudicas proximum
13ecce nunc qui dicitis
hodie aut crastino ibimus in illam civitatem
et faciemus quidem ibi annum
et mercabimur et lucrum faciemus
14qui ignoratis quid erit in crastinum
quae enim est vita vestra
vapor est ad modicum parens
deinceps exterminatur
15pro eo ut dicatis
si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut
illud
16nunc autem exultatis in superbiis vestris
omnis exultatio talis maligna est
17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi