1nolite plures magistri fieri fratres mei
scientes quoniam maius iudicium sumitis
2in multis enim offendimus omnes
si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir
potens etiam freno circumducere totum corpus
3si autem equorum frenos in ora
mittimus
ad consentiendum nobis
et omne corpus illorum circumferimus
4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur
circumferuntur a modico gubernaculo
ubi impetus dirigentis voluerit
5ita et lingua
modicum quidem membrum est et magna exultat
ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
6et lingua ignis est universitas iniquitatis
lingua constituitur in membris nostris
quae maculat totum corpus
et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7omnis enim natura bestiarum et volucrum
et serpentium etiam ceterorum
domantur et domita sunt a natura humana
8linguam autem nullus hominum domare potest
inquietum malum plena veneno mortifero
9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem
et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio
non oportet fratres mei haec ita fieri
11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis
ficus
sic neque salsa dulcem potest facere aquam
13quis sapiens et disciplinatus inter vos
ostendat ex bona conversatione operationem suam
in mansuetudine sapientiae
14quod si zelum amarum habetis
et contentiones in cordibus vestris
nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
15non est ista sapientia desursum descendens
sed terrena animalis diabolica
16ubi enim zelus et contentio
ibi inconstantia et omne opus pravum
17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est
deinde pacifica modesta suadibilis
plena misericordia et fructibus bonis
non iudicans sine simulatione
18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem