1fratres mei nolite in personarum acceptione habere
fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
2etenim si introierit in conventu vestro vir
aureum anulum habens in veste candida
introierit autem et pauper in sordido habitu
3et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara
et dixeritis tu sede hic bene
pauperi autem dicatis
tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
4nonne iudicatis apud vosmet ipsos
et facti estis iudices cogitationum iniquarum
5audite fratres mei dilectissimi
nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo
divites in fide et heredes regni
quod repromisit Deus diligentibus se
6vos autem exhonorastis pauperem
nonne divites per potentiam opprimunt vos
et ipsi trahunt vos ad iudicia
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen
quod invocatum est super vos
8si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas
diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
9si autem personas accipitis peccatum operamini
redarguti a lege quasi transgressores
10quicumque autem totam legem servaverit
offendat autem in uno factus est omnium reus
11qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides
quod si non moechaberis occides autem
factus es transgressor legis
12sic loquimini et sic facite
sicut per legem libertatis incipientes iudicari
13iudicium enim sine misericordia illi
qui non fecit misericordiam
superexultat autem misericordia iudicio
14quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere
opera autem non habeat
numquid poterit fides salvare eum
15si autem frater aut soror nudi sunt
et indigent victu cotidiano
16dicat autem aliquis de vobis illis
ite in pace calefacimini et saturamini
non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis
quid proderit
17sic et fides si non habeat opera
mortua est in semet ipsam
18sed dicet quis
tu fidem habes et ego opera habeo
ostende mihi fidem tuam sine operibus
et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
19tu credis quoniam unus est Deus bene facis
et daemones credunt et contremescunt
20vis autem scire o homo inanis
quoniam fides sine operibus otiosa est
21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare
22vides quoniam fides cooperabatur operibus illius
et ex operibus fides consummata est
23et suppleta est scriptura dicens
credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
et amicus Dei appellatus est
24videtis quoniam ex operibus iustificatur homo
et non ex fide tantum
25similiter autem et Raab meretrix
nonne ex operibus iustificata est
suscipiens nuntios et alia via eiciens
26sicut enim corpus sine spiritu emortuum est
ita et fides sine operibus mortua est