1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus
duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
2omne gaudium existimate fratres mei
cum in temptationibus variis incideritis
3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
4patientia autem opus perfectum habeat
ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
5si quis autem vestrum indiget sapientiam
postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat
et dabitur ei
6postulet autem in fide nihil haesitans
qui enim haesitat similis est fluctui maris
qui a vento movetur et circumfertur
7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
8vir duplex animo
inconstans in omnibus viis suis
9glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
10dives autem in humilitate sua
quoniam sicut flos faeni transibit
11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum
et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit
ita et dives in itineribus suis marcescet
12beatus vir qui suffert temptationem
quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae
quam repromisit Deus diligentibus se
13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor
Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
15dein concupiscentia cum conceperit parit
peccatum
peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
16nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum
apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
18voluntarie genuit nos verbo veritatis
ut simus initium aliquod creaturae eius
19scitis fratres mei dilecti
sit autem omnis homo velox ad audiendum
tardus autem ad loquendum
et tardus ad iram
20ira enim viri iustitiam Dei non operatur
21propter quod abicientes omnem inmunditiam
et abundantiam malitiae
in mansuetudine suscipite insitum verbum
quod potest salvare animas vestras
22estote autem factores verbi et non auditores tantum
fallentes vosmet ipsos
23quia si quis auditor est verbi et non factor
hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
25qui autem perspexerit in lege perfecta
libertatis
et permanserit
non auditor obliviosus factus sed factor operis
hic beatus in facto suo erit
26si quis autem putat se religiosum esse
non refrenans linguam suam sed seducens cor suum
huius vana est religio
27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum
inmaculatum se custodire ab hoc saeculo