1caritas fraternitatis maneat
2hospitalitatem nolite oblivisci
per hanc enim latuerunt quidam
angelis hospitio receptis
3mementote vinctorum tamquam simul vincti
et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus
fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5sint mores sine avaritia contenti praesentibus
ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
6ita ut confidenter dicamus
Dominus mihi adiutor
non timebo quid faciat mihi homo
7mementote praepositorum vestrorum
qui vobis locuti sunt verbum Dei
quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci
optimum enim est gratia stabiliri cor non
escis
quae non profuerunt ambulantibus in eis
10habemus altare
de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per
pontificem
horum corpora cremantur extra castra
12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum
extra portam passus est
13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
14non enim habemus hic manentem civitatem
sed futuram inquirimus
15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo
id est fructum labiorum confitentium nomini eius
16beneficientiae autem et communionis nolite
oblivisci
talibus enim hostiis promeretur Deus
17oboedite praepositis vestris et subiacete eis
ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri
ut cum gaudio hoc faciant et non gementes
hoc enim non expedit vobis
18orate pro nobis
confidimus enim quia bonam conscientiam habemus
in omnibus bene volentes conversari
19amplius autem deprecor vos hoc facere
ut quo celerius restituar vobis
20Deus autem pacis
qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium
in sanguine testamenti aeterni
Dominum nostrum Iesum
21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius
faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum
cui gloria in saecula saeculorum amen
22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii
etenim perpaucis scripsi vobis
23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum
cum quo si celerius venerit videbo vos
24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos
salutant vos de Italia
25gratia cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD HEBRAEOS