1et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi
et catenam magnam in manu sua
2et adprehendit draconem serpentem antiquum
qui est diabolus et Satanas
et ligavit eum per annos mille
3et misit eum in abyssum
et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes
donec consummentur mille anni
post haec oportet illum solvi modico tempore
4et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis
et animas decollatorum propter testimonium Iesu
et propter verbum Dei
et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius
nec acceperunt caracterem in frontibus aut in
manibus suis
et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
5ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni
haec est resurrectio prima
6beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima
in his secunda mors non habet potestatem
sed erunt sacerdotes Dei et Christi
et regnabunt cum illo mille annis
7et cum consummati fuerint mille anni
solvetur Satanas de carcere suo
et exibit et seducet gentes
quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog
et congregabit eos in proelium
quorum numerus est sicut harena maris
8et ascenderunt super latitudinem terrae
et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam
9et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos
et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris
ubi et bestia
10et pseudoprophetes
et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
11et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum
a cuius aspectu fugit terra et caelum
et locus non est inventus ab eis
12et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni
et libri aperti sunt
et alius liber apertus est qui est vitae
et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris
secundum opera ipsorum
13et dedit mare mortuos qui in eo erant
et mors et inferus dederunt mortuos
qui in ipsis erant
et iudicatum est de singulis
secundum opera ipsorum
14et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis
haec mors secunda est stagnum ignis
15et qui non est inventus in libro vitae scriptus
missus est in stagnum ignis