1post haec audivi quasi vocem magnam turbarum
multarum
in caelo dicentium alleluia
salus et gloria et virtus Deo nostro est
2quia vera et iusta iudicia sunt eius
quia iudicavit de meretrice magna
quae corrupit terram in prostitutione sua
et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
3et iterum dixerunt alleluia
et fumus eius ascendit in saecula saeculorum
4et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia
et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes
amen alleluia
5et vox de throno exivit dicens
laudem dicite Deo nostro omnes servi eius
et qui timetis eum pusilli et magni
6et audivi quasi vocem turbae magnae
et sicut vocem aquarum multarum
et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium
alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
7gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei
quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
8et datum est illi
ut cooperiat se byssinum splendens
candidum
byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
9et dicit mihi scribe
beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt
et dicit mihi haec verba vera Dei
sunt
10et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum
et dicit mihi vide ne feceris
conservus tuus sum
et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu
Deum adora
testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae
11et vidi caelum apertum et ecce equus albus
et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur
et iustitia iudicat et pugnat
12oculi autem eius sicut flamma ignis
et in capite eius diademata multa
habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
13et vestitus erat vestem aspersam sanguine
et vocatur nomen eius Verbum Dei
14et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis
vestiti byssinum album mundum
15et de ore ipsius procedit gladius
acutus
ut in ipso percutiat gentes
et ipse reget eos in virga ferrea
et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis
16et habet in vestimento et in femore suo scriptum
rex regum et Dominus dominantium
17et vidi unum angelum stantem in sole
et clamavit voce magna dicens omnibus avibus
quae volabant per medium caeli
venite congregamini ad cenam magnam Dei
18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium
et carnes equorum et sedentium in ipsis
et carnes omnium liberorum ac servorum
et pusillorum ac magnorum
19et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum
congregatos ad faciendum proelium
cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius
20et adprehensa est bestia
et cum illo pseudopropheta qui fecit signa
coram ipso
quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae
qui et adorant imaginem eius
vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum
qui procedit de ore ipsius
et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum