1et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo
habentem potestatem magnam
et terra inluminata est a gloria eius
2et exclamavit in forti voce dicens
cecidit cecidit Babylon magna
et facta est habitatio daemoniorum
et custodia omnis spiritus inmundi
et custodia omnis volucris inmundae
3quia de ira fornicationis eius biberunt omnes
gentes
et reges terrae cum illa fornicati sunt
et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt
4et audivi aliam vocem de caelo dicentem
exite de illa populus meus
ut ne participes sitis delictorum eius
et de plagis eius non accipiatis
5quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum
et recordatus est Deus iniquitatum eius
6reddite illi sicut ipsa reddidit
et duplicate duplicia secundum opera eius
in poculo quo miscuit miscite illi duplum
7quantum glorificavit se et in deliciis fuit
tantum date illi tormentum et luctum
quia in corde suo dicit
sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo
8ideo in una die venient plagae eius
mors et luctus et fames et igni conburetur
quia fortis est Deus qui iudicavit illam
9et flebunt et plangent se super illam reges terrae
qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt
cum viderint fumum incendii eius
10longe stantes propter timorem tormentorum eius
dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis
quoniam una hora venit iudicium tuum
11et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam
quoniam merces eorum nemo emet amplius
12mercem auri et argenti et lapidis pretiosi
et margaritis et byssi et purpurae et serici et
cocci
et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris
et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore
13et cinnamomum et amomum
et odoramentorum et unguenti et turis
et vini et olei et similae et tritici
et iumentorum et ovium et equorum et raedarum
et mancipiorum et animarum hominum
14et poma tua desiderii animae
discessit a te
et omnia pinguia et clara perierunt a te
et amplius illa iam non invenient
15mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt
propter timorem tormentorum eius
flentes ac lugentes
16et dicentes
vae vae civitas illa magna
quae amicta erat byssino et purpura et cocco
et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis
17quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae
et omnis gubernator
et omnis qui in locum navigat
et nautae et qui maria operantur
longe steterunt
18et clamaverunt
videntes locum incendii eius dicentes
quae similis civitati huic magnae
19et miserunt pulverem super capita sua
et clamaverunt flentes et lugentes dicentes
vae vae civitas magna
in qua divites facti sunt omnes
qui habent naves in mari de pretiis eius
quoniam una hora desolata est
20exulta super eam caelum et sancti et apostoli et
prophetae
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
21et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum
et misit in mare dicens
hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas
et ultra iam non invenietur
22et vox citharoedorum et musicorum
et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius
et omnis artifex omnis artis non invenietur in te
amplius
et vox molae non audietur in te amplius
23et lux lucernae non lucebit tibi amplius
et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te
quia mercatores tui erant principes terrae
quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes
24et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
et omnium qui interfecti sunt in terra