1et ostendit mihi fluvium aquae vitae
splendidum tamquam cristallum
procedentem de sede Dei et agni
2in medio plateae eius
et ex utraque parte fluminis lignum vitae
adferens fructus duodecim
per menses singula reddentia fructum suum
et folia ligni ad sanitatem gentium
3et omne maledictum non erit amplius
et sedes Dei et agni in illa erunt
et servi eius servient illi
4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
5et nox ultra non erit
et non egebunt lumine lucernae
neque lumine solis
quoniam Dominus Deus inluminat illos
et regnabunt in saecula saeculorum
6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt
et Dominus Deus spirituum prophetarum
misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
7et ecce venio velociter
beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec
et postquam audissem et vidissem
cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
9et dicit mihi vide ne feceris
conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum
et eorum qui servant verba libri huius
Deum adora
10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius
tempus enim prope est
11qui nocet noceat adhuc
et qui in sordibus est sordescat adhuc
et iustus iustitiam faciat
adhuc
et sanctus sanctificetur adhuc
12ecce venio cito et merces mea mecum est
reddere unicuique secundum opera sua
13ego Α et ω primus et novissimus principium et finis
14beati qui lavant stolas suas
ut sit potestas eorum in ligno vitae
et portis intrent in civitatem
15foris canes et venefici et inpudici
et homicidae et idolis servientes
et omnis qui amat et facit mendacium
16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis
ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni
et qui sitit veniat
qui vult accipiat aquam vitae gratis
18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius
si quis adposuerit ad haec
adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae
huius
auferet Deus partem eius de ligno vitae
et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
20dicit qui testimonium perhibet istorum
etiam venio cito amen veni Domine Iesu
21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
EXPLICIT APOCALYPSIS IOHANNIS APOSTOLI