1et vidi in dextera sedentis super thronum
librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem
2et vidi angelum fortem praedicantem voce magna
quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius
3et nemo poterat in caelo
neque in terra neque subtus terram
aperire librum neque respicere illum
4et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum nec videre eum
5et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris
ecce vicit leo de tribu Iuda radix David
aperire librum et septem signacula eius
6et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium
et in medio seniorum
agnum stantem tamquam occisum
habentem cornua septem et oculos septem
qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram
7et venit et accepit de dextera sedentis de
throno
8et cum aperuisset librum
quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno
habentes singuli citharas
et fialas aureas plenas odoramentorum
quae sunt orationes sanctorum
9et cantant novum canticum dicentes
dignus es accipere librum et aperire signacula eius
quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo
ex omni tribu et lingua et populo et natione
10et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes
et regnabunt super terram
11et vidi et audivi vocem angelorum multorum
in circuitu throni et animalium et seniorum
et erat numerus eorum milia milium
12dicentium voce magna
dignus est agnus qui occisus est
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem
et honorem et gloriam et benedictionem
13et omnem creaturam quae in caelo est
et super terram et sub terram
et quae sunt in mari et quae in ea
omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno
benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum
14et quattuor animalia dicebant amen
et seniores ceciderunt
et adoraverunt