1ipsi David
Benedic anima mea Domino
et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis
qui sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de interitu vitam tuam
qui coronat te in misericordia et miserationibus
5qui replet in bonis desiderium tuum
renovabitur ut aquilae iuventus tua
6faciens misericordias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9non in perpetuum irascetur
neque in aeternum comminabitur
10non secundum peccata nostra fecit nobis
nec secundum iniustitias nostras
retribuit nobis
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra
corroboravit misericordiam suam super timentes se
12quantum distat ortus ab occidente
longe fecit a nobis iniquitates nostras
13quomodo miseretur pater filiorum
misertus est Dominus timentibus se
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum
recordatus est quoniam pulvis sumus
15homo sicut faenum dies eius
tamquam flos agri sic efflorebit
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet
et non cognoscet amplius locum suum
17misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum
et iustitia illius in filios filiorum
18his qui servant testamentum eius
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19Dominus in caelo paravit sedem suam
et regnum ipsius omnibus dominabitur
20benedicite Domino angeli eius
potentes virtute facientes verbum illius
ad audiendam vocem sermonum eius
21benedicite Domino omnes virtutes eius
ministri eius qui facitis voluntatem eius
22benedicite Domino omnia opera eius
in omni loco dominationis ipsius
benedic anima mea Domino