PSALMI IUXTA LXX 141
1intellectus David cum esset in spelunca oratio
2Voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Dominum deprecatus sum
3effundo in conspectu eius deprecationem meam
tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas
in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5considerabam ad dexteram et videbam
et non erat qui cognosceret me
periit fuga a me
et non est qui requirit animam meam
6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea
portio mea in terra viventium
7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis
libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo
me expectant iusti donec retribuas mihi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart