PSALMI IUXTA LXX 148
1alleluia
Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4laudate eum caeli caelorum
et aqua quae super caelum
est
5laudent nomen Domini
quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
6statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi
praeceptum posuit et non praeteribit
7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8ignis grando nix glacies
spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
9montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13quia exaltatum est nomen eius solius
14confessio eius super caelum et terram
et exaltabit cornu populi sui
hymnus omnibus sanctis eius
filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart